Epistola ad Hebraeos*

Caput 1: Versus 14

Nonne sunt omnes,etc. Quasi dicat: Utique. Intellige igitur quantus honor nobis exsistit, ut ad nos sicut ad amicos ministros angelos suos destinet Deus. Quamvis enim multum intersit inter angelos et homines, propinquos tamen eos nobiscum fecit, quia nostrae saluti student, propter nos discurrunt, pro nobis suo funguntur officio, hoc est opus angelicum, angelicae functionis officium, ut omnia fiant pro salute proximorum. Magis autem hoc est opus Christi, quia angelis nobis superioribus praecepit ad nostram salutem suum exhibere ministerium.
(* Traductions européennes)